monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nam in libris, quos ἐκ λογίων filosofi/aj@ appellat, in quibus exequitur atque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium velut divina responsa, ut ipsa verba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: "Interroganti", inquit, "quem deum placando revocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait versibus Apollo."
Deinde verba velut Apollinis ista sunt: "Forte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leves pinnas per aera avis volare, quam pollutae revoces impiae uxoris sensum. Pergat quo modo vult inanibus fallaciis perseverans et lamentari fallaciis mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro vincta mors interfecit."
Deinde post hos versus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit atque ait: "In his quidem inremediabile sententiae eorum manifestavit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti."
Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum.
2 Sic enim exposuit versus Apollinis, ubi iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderint quid de Christo vates mendax Apollinis dixerit atque iste crediderit aut fortasse vatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit.
3 Quam sibi constet vel ipsa oracula inter se faciat convenire, postea videbimus; hic tamen Iudaeos, tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: "Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum."
Sed ad manifestiora veniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum.
4 Item ad ea, quae interrogavit Apollinem, quid melius, verbum sive ratio an lex: "Respondit", inquit, "versibus haec dicens."
Ac deinde subicit Apollinis versus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: "In Deum vero", inquit, "generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra atque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem valde sancti honorant Hebraei."
Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant.
5 Cum ergo Deus iste dixerit: "Sacrificans diis eradicabitur," miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans diis eradicari non formidaverit.
Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut quasi in somnis dii eius maledixerint Christo et evigilantes eum bonum esse cognoverint digneque laudaverint.
6 Denique tamquam mirabile aliquid atque incredibile prolaturus: "Praeter opinionem", inquit, "profecto quibusdam videatur esse quod dicturi sumus. Christum enim dii piissimum pronuntiaverunt et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; Christianos vero pollutos", inquit, "et contaminatos et errore implicatos esse dicunt et multis talibus adversus eos blasphemiis utuntur."
Deinde subicit velut oracula deorum blasphemantium Christianos et post haec: "De Christo autem", inquit, "interrogantibus si est Deus, ait Hecate: "Quoniam quidem inmortalis anima post corpus [ut] incedit, nosti; a sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi est illa anima; hanc colunt aliena a se veritate."
Deinde post verba huius quasi oraculi sua ipse contexens: "
Piissimum igitur virum", inquit, "eum dixit et eius animam, sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam et hanc colere Christianos ignorantes."
"
Interrogantibus autem", inquit: "Cur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: Corpus quidem debilitantibus tormentis semper oppositum est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa vero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt deorum dona obtinere neque habere Iovis inmortalis agnitionem, errore implicari. Propterea ergo diis exosi, quia, quibus fato non fuit nosse Deum nec dona ab diis accipere, his fataliter dedit iste errore implicari. Ipse vero pius et in caelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile praecepsque periculum."
Quis ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur veraciter vituperare Christianos atque ita, si possint, intercludant viam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus?
7 Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam vituperantibus Christianos; ut eum, qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne velit esse Christianus, ac sic quamvis ab illo laudatus ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus verus non sit, sed Photinianus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum noverit Christum, et ideo per eum salvus esse non possit nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos vitare vel solvere.
8 Nos autem neque Apollinem vituperantem Christum neque Hecaten possumus adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum vult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Una est tamen et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt.
9 Iste vero philosophus, vel potius qui talibus adversus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate atque Apollo concordent eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si facere potuissent, nihilo minus nos et vituperatores et laudatores Christi fallaces daemones vitaremus.
10 Cum vero eorum deus et dea inter se de Christo, ille vituperando, ista laudando dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.
Sane Christum laudans vel Porphyrius vel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut implicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris.
11 Quas antequam ex verbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris implicationem, utrum volens an nolens dederit. Si volens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. "Sunt", inquit, "spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti divina Apollinis, quae superius dicta sunt) -- ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus vetabant religiosos et ipsis vacare prohibebant; venerari autem magis caelestes deos, amplius autem venerari Deum Patrem. Hoc autem", inquit, "et dii praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum advertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et impiae naturae, quibus vere fatum non concessit ab diis dona obtinere neque habere Iovis inmortalis notionem, non audientes et deos et divinos viros deos quidem omnes recusaverunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed revereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque virtutes adoramus, ipsam vitam precem ad ipsum facientes per imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat", inquit; "imitatio deificat affectionem ad ipsum operando."
Bene quidem praedicavit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum vita sive imperatur sive laudatur.
12 Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum volunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, vel Deo vero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum.
13 Quis autem huic dixit vel inspiravit, nisi diabolicus spiritus, tam vanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos revereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille, quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis angelis et virtutibus Dei, quos beatissimos tamquam cives in hac nostra peregrinatione mortali veneramur et amamus, sacrificari vetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et valde minaciter dicens: "Sacrificans diis eradicabitur."
Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos vel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt dii, non Hebraeorum, sed gentium; quod evidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: "Quoniam < omnes > dii gentium daemonia", ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem vel omnibus vel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: "Nisi Domino soli," id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.
Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: "Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum."
Quid opus est in hac eius lege eiusque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa vel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum verum et summum voluisse sacrificari?
14 Ecce hoc unum breviter, immo granditer, minaciter, sed veraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur impleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. Sacrificans", inquit, "diis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: "Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges."
Huius autem praeclarissimum atque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est civitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputavimus.
15 Cessaturas enim victimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere divina; ex quibus quantum satis visum est, nonnulla protulimus et huic iam operi adspersimus.
16 Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam civitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem civitatem pertinentibus atque oboedientibus Deo animus etiam corpori atque ratio vitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum vivat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, -- ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
17 Quod si non est, utique populus non est, si vera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XXII <<<     >>> XXIV
monumenta.ch > Augustinus > 23